Latin
De clericis excommunicatis et laicis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 146
Unproofread scanNot analysed yet
XXCIV. Si quis a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur episcopo, aut certe ad synodum, quae congregatur, occurrens pro se satisfaciat, et persuadens concilio sententiam suscipiat alteram. Hæc autem definitio maneat circa laicos, et presbyteros, et diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur.