Latin
De damnatis episcopis, aut clericia adeuntibus imperatorem
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 152
Unproofread scanNot analysed yet
XC. Si quis a proprio episcopo presbyter aut diaconus, aut a synodo fuerit episcopus forte damuatus, et imperatoris auribus molestus exstiterit: oportet ad majus episcoporum converti concilium, et quae putaverint habere justa, plurimis episcopis suggerant, eorumque discussiones judicia præstolentur. Si vero hæc parvipendentes molesti fuerint imperatori, hos nulla venia dignos esse, nec locum satisfactionis habere, nec spem futuræ restitutionis penitus opperiri.