Latin
De episcopalibus in provinciis ordinationibus
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 159
Unproofread scanNot analysed yet
XCVII. Episcopus praeter synodum et præsentiam metropolitani nullatenus ordinetur. Hoc autem modis omnibus coram posito melius quidem cst, ul omnes simul adsint ejusdem provinciæ sacerdotes: quos metropolitanus episcopus advocare debebit. Et si quidem omnes occurrerint, optime; quod si hoc difficile fuerit, saltem plures adesse omnimodo convenit: aut certe scriptis ejusdem sententiæ comprobari, et ita sub plurimorum vel præsentia vel decreto ordinatio cclebretur. Quod si secus contra definita factum fuerit, nullas ordinalio vires habeat; si vero juxta definitam regulam fiat, et nonnulli pro contentione propria contradicant, obtineat sententia plurimorum.