# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 164

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, De rebus ad Ecclesiam pertinentibus, et de hisquæ propria episcopi esse noscunt…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/164

CIt. Quae sunt Ecclesiæ, sub omni sollicitudine, et eonscientia bona, et fide quae in Deum est, qui cuncta considerat, judicatque, serventur, quae etiam dispensanda sunt judicio et potestate pontificis cui commissus est populus, et animae quae intra Ecclesiam congregantur. Manifesta vero sint, quae pertinere videntur ad Ecclesiam, cum notitia presbyterorum et diaconorum qui circa ipsum sunt: ita ut agnoscant, nec ignorent, quæ sint Ecclesiae propria, nec eos aliquid lateat. Ut si contigerit episcopum migrare de saeculo, certis existentibus rebus, qua sunt Ecclesiae, nec ipsae collapsæ depereant, nec quæ propria probantur episcopi, sub occasione rerum pervadantur Ecclesiae. Justum namque, et acceptum est coram Deo et hominibus, ut sua episcopus quibus voluerit, derelinquat, et quae Ecclesiæ sunt, eidem conserventur Ecclesiae, ut nec Ecclesia aliquod patiatur incommodum, nec episcopus sub occasione proscribatur Ecclesiae, et in causas incidant, qui ad eum pertinent, et ipse post obitum maledictionibus ingravetur.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
