Latin
De precibus post homilias, id est, post sermones habitos ad populum, proferendi…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 185
Unproofread scanNot analysed yet
CXXII. Quod oporteat seorsum primum, post allocutiones episcoporum, orationem super catechumenos celebrari: et postquam catechumeni egressi fuerint, super eos, qui sunt in \œnitentia, precem fieri. His etiam accedentibus ad manum sacerdotis, et discedentibus, tres orationes consummari fidelium: ita ut prima quidem sub silentio, secunda vero et tertia per exclamationes solitas expleantur, et ita demum pacem sibi invicem dabunt. Et posteaquam dederit episcopus presbyteris osculum pacis, tunc laici sibi tribuent. Et ita sancta celebrabilur oblatio. Solis autem ministerio sacro deditis ad altare ingredi, et communicare ibidem liceat.