# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 185

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, De precibus post homilias, id est, post sermones habitos ad populum, proferendi…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/185

CXXII. Quod oporteat seorsum primum, post allocutiones episcoporum, orationem super catechumenos celebrari: et postquam catechumeni egressi fuerint, super eos, qui sunt in \ œnitentia, precem fieri. His etiam accedentibus ad manum sacerdotis, et discedentibus, tres orationes consummari fidelium: ita ut prima quidem sub silentio, secunda vero et tertia per exclamationes solitas expleantur, et ita demum pacem sibi invicem dabunt. Et posteaquam dederit episcopus presbyteris osculum pacis, tunc laici sibi tribuent. Et ita sancta celebrabilur oblatio. Solis autem ministerio sacro deditis ad altare ingredi, et communicare ibidem liceat.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
