Latin
Qux in antiquis exemplaribus ejus Codici Canonum præponitur
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus Hadriani epistola, ut ex corruptis exemplaribus elici potuit. Quod vero ad tempus attinet, cum Carolus ter in Urbem Hadriano superstite venerit, anno nimirum, cum Papiam obsideret, anno iterum, cum cjus filii Pivinus Italiæ, Ludovicus Aquitaniæ reges ab Hadriano inuncti sunt, anno denique, cum inde Capuam quoque, ac Beneventum adversus Grimoaldum ducem profectus est: nos, tametsi res incerta est, codicem Hadriani ad postremam potius profectionem referendum duximus, quam quod aliis placuit ad primam, cui multa, quae in ejus epistola leguntur, convenire vix possint.