# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 2-7

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut non temere quemquam communione privet episcopus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/2-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/2-7

Aurelius episcopus dixit: Juxta statuta totius concilii congregati, et meæ mediocritatis sententiam, placet facere rerum omnium conclusionem: universi tituli designati, et digesli hujus diei tractatu, eccle- Liaslica gesta suscipiant; quæ vero adhuc expressa non sunt, die sequenti per fratres nostros Faustinum episcopum, Philippum, et Asellum presbyteros venepabili fratri et coepiscopo nostro Bonifacio rescribemus, et subscripserunt. Aurelius episcopus, his gestis statutorum apud nos labilis subscripsi. Valentinus primæ scdis episcopus provinciæ Numidiæ, his gestis subscripsi. Faustinus episcopus Ecclesiæ Potentinæ provinciæ Piceni, legatus Ecclesiæ Romanæ, his gestis subscripsi. Augustinus episcopus Hipponiensis, legatus provinciæ Numidiæ, his gestis subscripsi. Possidius episcopus Calamensis, legatus provinciæ Numidiæ, his gestis subscripsi. Vincentius Culusitanus, his gestis subscripsi. Fortunatianus Ncapolilanus, his gestis subscripsi. Penladius Carpentanus, his gestis subscripsi. Rufianus Maxensis, his geslis subscripsi. Praetextatus Sicilibensis, his gestis subscripsi, Quodvultdeus Verensis, his gestis subscripsi. Candidus Germaniæ, his gestis subscripsi. Maximianus Aquensis, his gestis subscripsi. Jucundus Suffetulensis, legatus provinciæ Byzacenæ, his gestis subscripsi. Maximinus, legalus provinciæ Byzacenæ, his gestis subscripsi. Hilarianus Horreocellensis, legatus provinciæ Byzaceræ, his gestis subscripsi. Novatus Sitifensis, Icgatus provinciæ ejusdem, his gestis subscripsi. Ninellus Rusurrianensis, legatus provinciæ Cæsariensis, his gestis subscripsi. Laurentius Icositanus, legalis provinciæ Cæsariensis, his gestis subscripsi. Numerianus Rusguriensis, legatus provinciæ Caesaricnsis, his gestis subscripsi. Lco Moctensis, legatus provinciæ Cæsariensis, his gestis subscripsi. Alius Leo, legatus provinciæ Sitifensis, his gestis subscripsi. Et cæteri episcopi similiter subscripserunt. Philippus presbyter, legatus Ecclesiæ Romanae, bis gestis a nobis recollectis subscripsi. Asellus presbyter, legatus Ecclesiæ Romanæ, his gestis subscripsi, quæ per nos directa sunt.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
