Latin
2.1 to 2.9
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 2.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Optaremus, si quemadmodum sanctitas tua de adventu Apiarii lætatos vos fuisse, missis per comprere-_ sbyterum nostrum Leonem litteris infimavit: ita nos quoque de ejus purgalione hæc scripta cum laetitia mitteremus. Esset profecto et nostra et vestra modo alacritas certior, nec præpropera videretur, quae adhuc de audiendo, quam de audito præcesserat. Adveniente sane ad nos sancto fratre et coepiscopo nostro Faustino, concilium congregavimus, et credidimus ideo cum illo missum: quoniam sicut per ejus operam presbyterio ante redditus fuerat, ita nunc posset de tantis criminibus a Thabracenis objectis eo laborante purgari. Cujus tanta ac tam immania flagitia decursum nostri concilii examen invenit, ut et memorati patrocinium potius quam judicium, ac defensoris magis operam quam disceptatoris justitiam superarent. Nam primum, quantum obstiterit, omni congregationi diversas injurias ingerendo, quasi Ecclesiae Romanæ asserens privilegia, et volens eum a nobis in communionem suscipi: quem tua sanctitas credens appellasse, quod probare non potuit, communioni reddiderat; quod minime tamen licuit, quod etiam gestorum melius lectione cognosces. Triduano tamen laboriosissimo agitato judicio, cum diversa eidem objecta afflictissimi quæreremus, vel moras coepiscopi nostri Faustini, vel tergiversationes ipsius Apiarii, quibus nefandas turpiludines occulere conabatur, Deus judex justus, fortis et longanimis magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putidiore obstinatione compressa, qua tantum lividum cœnum impudentia negationis volebat obruere, Dco nostro ejus conscientiam coarctante, et occulta quæ in illius corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat etiam hominibus publicante, repente in confessionem cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit. Et tandem de omnibus incredibilibus opprobriis ultroneus se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus, nisi quoniam istam noslram mœstitiam uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcunque medelam, etsi invita ac suas conscientie reluctante confessione providit, domine frater.