# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 2.10-22

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, 2.10 to 2.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/2.10

Præfato itaque debitae salutationis officio, impendio deprecamur ut deinceps ad vestras aures hinc venientes non facilius admittatis, nec a nobis excommunicatos in communionem ultra velitis excipere: quia boe etiam Nicæno concilio definitum facile advertet venerabilitas tua. Nam et si de inferioribus clericis vel laicis videtur ibi præcaveri, quanto magis hoc de episcopis voluit observari, ne in sua provincia a communione suspensi a tua sanctitate praepropere vel indebite videantur communioni restitui! Presbyterorum quoque et sequentium clericorum improba rcfugia sicut te dignum est, repellat sanctitas tua,. quia et nulla Patrum definitione hoc Ecclesiæ dero- Batum est Africanæ: et decreta Nicæna, sive inferioris gradus clericos, sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt; prudentissime enim justissimeque viderunt [f. providerunt] quæcunque negotia in suis locis ubi orta sunt Unienda. Nec unicuique providentiae [f. provinciæ] gratiam S. Spiritus defuturam, qua acquitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur: maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suæ provinciæ, vel etiam universale provocare. Nisi forte quisquam est qui credat unicuilibet posse examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare. Aut quomodo ipsum transmarinum judicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae vel propter sexus, vel propter senectulis infirmitatem, vel multis aliis impedimentis adduci non poterunt? Nam ut aliqui tanquam a tuæ sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus Patrum synodo constitutum. Quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum, tanquam ex parte Nicxni concilii, exinde transmisistis, in conciliis verioribus, quæ accipiunlur Nicæni, a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinæ Ecclesiæ, et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite, ex authentico missis: quæ etiam ante hoc per Innocentium presbyterum ct Marcellum subdiaconum, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriæ Bonifacio episcopo decessori vestro a nobis transmissa sunt, in quibus tale aliquid non potuimus repcrirc.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
