Latin
De ordine singularum diœceseon, et de privilegiis quæ Ægyptiis, Antiochenis Con…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 228
Unproofread scanNot analysed yet
CLXIV. Qui sunt super diœcesim episcopi, nequa. quam a4 Ecclesias quae sunt extra præfixos sibi terminos accedant, nec eas bac præsumptione confundant: sed, juxta canones Alexandrinus antistes, quæ sunt in Ægypto regat solummodo, et Orientis episcopi Orientem tantum gubernent, servatis privilcgiis quæ Micænis canonibus Ecclesiæ Antiochenæ tributa sunt. Asianæ quoque diœceseos episcopi ea solum quæ sunt in Asiana diœcesi dispensent. Nec non et Ponti episcopi ea tantum quæ sunt in Ponto, et Thraciarum quæ in Thraciis sunt gubernent. Non vocati autem episcopi ultra suam diœcesim non accedant, propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas. Servata vero quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quæ suut per unamquamque provinciam ipsius provinciæ synodus dispenset, sicut Nicæno constat decretum esse concilio. Ecclesias auLem Dei in barbaricis gentibus constitutas gubernari convenit, juxta consuetudinem, quae est a Patribus observata. Verumtamen Constantinopolitanus episcopus habeat honoris primatum post Romanum episcopum: propterea quod urbs ipsa sit junior Roma.