# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 243

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Quod nOlI liceat clerico uxorem sectæ alterius accipere. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/243

XIV. Quoniam in quibusdam provinciis concessum est lectoribus et psaltis uxores ducere, statuit saneta synodus non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius uxorem. Qui vero ex hujusmodi conjugio jam filios susceperunt, siquidem præventi suo, ut ex se genitos apud hæreticos baptizarent, offerre eos Ecclesiae catholicae communioni conveniet, non baptizatos autem non posse ulterius apud hæreticos baptizari. Sed neque copulari debet nuptura hæretico, Judæo, vel pagano, nisi forte promittat ad orthodoxam fidem se personam orthodoxe copulandam transferre. Si quis autem hanc definitionem sanctæ synodi transgressus fuerit, correptioni canonicae subjaccbit.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
