Latin
De clericis et monachIs qui, præter voluntatem sui episcopi, ad urbem regiam Co…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 252
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Pervenit ad aures sancti concilii quod quidam clerici, et monachi, quibus nil ab episcopo suo commissum est, est autem quando et communione ab eo privantur, pervenientes ad urbem rcgiam Constantinopolitanam, in ca diutius immorentur, excitantes turbas, et statum ecclesiasticum commoventes, subvertentes etiam quorumdam domos: decrevit sancta synodus hujusmodi primo quidem per defensorem Constantinopolitanae sanctæ Ecclesiæ commoneri, ut egrediantur ab urbe regia: quod si iisdem negotiis impudenter insisTant, etiam nolentcs idem defensor expellat, ut ad propria loca perveniant.