# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 252

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, De clericis et monachIs qui, præter voluntatem sui episcopi, ad urbem regiam Co…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/252

XXIII. Pervenit ad aures sancti concilii quod quidam clerici, et monachi, quibus nil ab episcopo suo commissum est, est autem quando et communione ab eo privantur, pervenientes ad urbem rcgiam Constantinopolitanam, in ca diutius immorentur, excitantes turbas, et statum ecclesiasticum commoventes, subvertentes etiam quorumdam domos: decrevit sancta synodus hujusmodi primo quidem per defensorem Constantinopolitanae sanctæ Ecclesiæ commoneri, ut egrediantur ab urbe regia: quod si iisdem negotiis impudenter insisTant, etiam nolentcs idem defensor expellat, ut ad propria loca perveniant.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
