Latin
Quod ad comitatum pro pupillis. et viduis, ac necessistatem pOlientibus, sit eu…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 266
Unproofread scanNot analysed yet
X. Qui vero Romam vcnerint, sicut dictum est, sanctissimo fratri et coepiscopo nostro Romanæ Ec- I clesiae preces, quas habent, tradant, ut et ipse prius examinet, si honestæ et justæ sunt, et præstet diligentiam atque sollicitudinem, ut ad comitatum perferantur. Universi dixerunt placere sibi, et honestum esse consilium. Alypius episcopus dixit: Si propter pupillos et viduas, vel laborantes, qui causas iniquas habent, susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid rationis; nunc vero cum ea postulant praecipue, quae sine invidia hominum, et sine reprehensione esse non possint, non necesse est ipsum ire ad comitatum.