# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 273

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, De excommunicatis apud vicinos episcopos audiendis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/273

XVII. Osius episcopus dixit: Quod me adhuc nsovet reticere non debeo, si episcopus, qui forte iracundus (quod esse non debet) cito et aspere commovetur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et eiterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem: et ideo habeat potestatem is qui abjectus est at episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, ac diligentius tractetur, quia non oportet ei negare audientiam roganti; et ille episcopus qui iuste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum, qui fuerit a communione separatus, ante cognitionem nullus debet præsumere ut eum communione societ. Hi vero qui conveniunt ad audiendum, si viderint clericorum esse studium, et superbiam, quia non decet, ut episcopus injuriam, vel contumeliam patiatur, severiuribus eos verbis castigent, ut obediant honesta præcipienti episcopo, qui sicut ille clericis sincerutn exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim ministri infucata debent cpiscopo suo exhibere obsequia.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
