Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut nullus existat; episcopus, presbyter, et diaconus conductor et ut lectores u…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 306
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Item placuit ut episcopi, presbyteri et diaconi, non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi negotio, et inhonesto victum quærant, quia respieere debent scriptum esse: «Nullus militans Deo implicat se negotiis saecularibus. »Item placuit ut lectores, cum ad annos pubertatis pervenerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri. Item placuit ut clericus, si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat; si speciem, eamdem speciem, quantam dederit, accipiat; et ut ante viginti quinque annos ætatis nec diacooi ordinentur, nec virgines consecrentur; et ut lectores populum non salutent.