# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 306

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut nullus existat; episcopus, presbyter, et diaconus conductor et ut lectores u…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/306

XVI. Item placuit ut episcopi, presbyteri et diaconi, non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi negotio, et inhonesto victum quærant, quia respieere debent scriptum esse: « Nullus militans Deo implicat se negotiis saecularibus. » Item placuit ut lectores, cum ad annos pubertatis pervenerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri. Item placuit ut clericus, si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat; si speciem, eamdem speciem, quantam dederit, accipiat; et ut ante viginti quinque annos ætatis nec diacooi ordinentur, nec virgines consecrentur; et ut lectores populum non salutent.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
