Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare; et ut corporibus d…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 308
Unproofread scanNot analysed yet
XVIU. Item placuit ut ordinatis episcopis vel clericis, prius ab ordinatoribus snis placita conciliorum turibus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse pœniteant. Item placuit ut corporibus defunctorum eucharistia non detur; scriptum est enim: c Accipite, et edite,» cadavera autem nec accipere possunt, nec edere; et ue jam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignavia: pro qua re confirmandum est in hac sancta synodo ut, secundum Nicæna statuta, propter causas ecclesiasticas, quas ad pemiciem plebium sæpe veterascunt, singulis quibusque annis concilium convocetur, ad quod omnes provinciæ, quas primas sedes habent, de conciliis suis binos, aut quantos delegerint, episcopos legatos mittant #ut congregato conventu plena possit esse auctoritas.