# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 309

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut si quis episcopus accusatur, ad primatem ipsius provinciæ causa deferatur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/309

XIX. Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primates provinciae ipsius causam deferat accusator; nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicum, die statuta, litteris evocatus, minime occurrerit, hoc est infra spatium mensis, ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit: quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae dicendæ intra alterum mensem integram habeat facultatem; verum tam diu post mensem secuudum non communicet, donec purgetur. Si autem ad concilium universale anniversarium occurrere noluefit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnalionis sententiam dixisse judlcetur, tempore sane quo non communicat, nec in sua Ecclesia, vel parocbia communicet. Accusator autem ejus, si nunquam diebus causæ dicendæ defuerit, a communione non removeatur; si vero aliquando defuerit, subtrahens sc, restituto in communione episcopo, ipse removeatur a communione accusator: ita tamen, ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non voluisse sed non potuisse probaverit. Illud vero, ut cum agere cœperit in episcoporum judicio, si fucrit accusatoris persona culpabilis, ad argnendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
