# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 314

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut præter Scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/314

XXIV. Item ut præter Scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae, id est Genesis, Esodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libri 4, Paralipomenon libri 2, Job, Psalterium, Salomonis libri 5, libri 12 Prophetarum, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, Thobias, Judith, Esther, Esdrae libri 2, Machabaeorum libri i i Novi Testamenti: Evangeliorum libri 4, Actuum apostolorum liber unus, Epistolae Pauli 14, Petri apostoli i, Joannis apostoli 3, Jacobi apostoli una, Judæ apostoli una, Apocalypsis Joannis liber unus. Iloc etiam fratri et consacerdoti nostro Bonifacio, vel aliis earum partium episcopis pro confirmando isto canone innotescat, quia a Patribus ista accepimus in Ecclesia legenda.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
