Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut presbyteri rem Ecclesiæ in qua sunt constituti non vendant, et nulli episcop…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 323
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Item placuit ut presbyteri non vendant rem Ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis, quomodo et episcopis non licet vendere prædia Ecclesiae, ignorante concilio, vel presbyteris suis. Non habente [F. habenti] ergo necessitatem, nec episcopo liceat matricis Ecclesiæ, nec presbytero rem lituli sui usurpare. Recitata sunt etiam in ista synodo diversa concilia universae provinciae Africae, transactis temporibus Aurelii Cartbaginensis episcopi celebrata.