# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 323

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut presbyteri rem Ecclesiæ in qua sunt constituti non vendant, et nulli episcop…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/323

XXXIII. Item placuit ut presbyteri non vendant rem Ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis, quomodo et episcopis non licet vendere prædia Ecclesiae, ignorante concilio, vel presbyteris suis. Non habente [F. habenti] ergo necessitatem, nec episcopo liceat matricis Ecclesiæ, nec presbytero rem lituli sui usurpare. Recitata sunt etiam in ista synodo diversa concilia universae provinciae Africae, transactis temporibus Aurelii Cartbaginensis episcopi celebrata.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
