Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Quod præter panem, et merum mixtum aqua, nihil in sacramentis offerri debeat
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 331
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur, quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est panis, et vinum aqua mixtum: primitiæ vero, seu mel, et lac, quod uno die solemnissimo in infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offerantur, suam tamen habeaut propriam benedictionem, ut a sacramento dominico corporis et sanguinis distinguantur, nec amplius in primitiis offeratur quam de uvis et frumentis.