# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 345

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Quot addi debeant episcopi numero ordinatorum, si de ordinando episcopo fuerit …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/345

L. Sed illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia tractata sunt apud- nos, non præsumant ad purgandum eum qui ordinandus est Ires jam, sed postuletur ad numerum supradictorum unus vel duo, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiantur primo personæ contradicentiam. Postremo etiam illa quæ objiciuntur pertractentur; et cum purgatus fuerit in conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestræ sanctitatis animo eoncordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
