# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 346

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut de Ecclesia Carthaginis dies Paschæ nuntietur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/346

LI. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunl: Quoniam de commonitorio nostro omnia tractata noscunlur, addimus etiam de die Paschæ nobis esse mandatum, ut de Ecclesia semper Carthaginensi, siculi assolet, instruamur, et non sub angusto temporis spatio. Aurelius episcopus dixit: Si sanctitati vestra videtur, quoniam nos spopondisse jam dudum memini mus, ut singulis quibusque annis ad tractandum conveniamus, et cum venerimus in unum, tunc divulgabitur sanctus Paschæ dies per legatos qui adfuerint concilio. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: NUnC de præsenti coetu petimus, ut litteris provinciam nostram de hac die informare dignemini. Aurelius episcopus dixit: Ita fiat necesse esi.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
