# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 347

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De visitandis provinciis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/347

LII. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Et illud nobis verbo mandatum est, ut quia constitutum est in concilio Hipponensi singulas debere provindas tempore concilii visitandas esse, dignemini etiam, quod hoc anno secundum oruinem distulistis, vel alio anno Mauritaniam provinciam visitare. Aurelius episcopus dixit: Tunc de provincia Mauritania, propterea quod in finibus Africæ posila sit, nihil statuimus, siquidem vicinæ sunt barbarico; sed præstet Deus ut, ex abundanti non pollicentes, venire possimus ad vestram provinciam. Cogitate enim debetis, fratres, quia hoc sibi, et TripoliLani, et Arzugitani fratres poterant exigere, si ratio pateretur.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
