# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 351

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut episcopi qui in diæcesibus fuerint ordinati diæcesim sibi nullam vindicent. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/351

LVI. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Audivimus constitutum ut dioeceses non mereantur episcopos accipere, nisi consensu ejus sub quo fuerant constitutæ: sed in provincia nostra cum aliqui forte in diœcesi, concedente eo episcopo, in cujus potestate fuerant constituti, orJinati sunt episcopi, etiam dioeceses sibi vindicant, hoc et corrigi charitatis vestrae judicio, et inhibcri de cætero debet. Epigonius episcopus dixit: Singulis episcopis servatum est quod decebat, ut ex massa diœcesium nulla carperetur ut proprium episcopum habuisset, nisi ipse consensum adhibuisset concedendi. Sufficiat enim, si concesserit, ut eadem diœcesis permissa, proprium tanlum episcopum habeat, caeteras sibi non vindicent dioeceses, quia exempta de fasce multarum sola meruit honorem episcopalus suscipere. Aurelius episcopus dixit: Non dubito charitati vestrae omnium placere eum qui in diœcesi, concedente episcopo, qui matricem tenuit, solam eamdem retinere plebem in qua fuerat ordinatus. Quoniam igitur universa arbitror fuisse tractala, si omnia cum animo vestro convenerunt, sermone vestro cuncta roborate. Universi episcopi dixerunt: Omnibus nobis hæc piacuerunt, et hæc nostra subscriptione firmavimus, et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et prælecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
