Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut clerici Donatistarum in Ecclesia catholica suscipiantur in clero
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 367
Unproofread scanNot analysed yet
LXVIII. Deinde placuit, ut litterae mittantur ad fratres et coepiscopos nostros et maxime ad, sedem apostolicam, in qua præsidet memoratus venerabilis frater et collega noster Anastasius, quo noverit habere Africam magnam necessitatem, propter Ecclesiaepacem, et utilitatem: ut ex ipsis Donatistis quicunque clerici correcto consilio ad calholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianæ prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est. Quod multarum, et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error exortus est, exempla testantur: non ut concilium, quod in transmarinis partibuS de hac rc factum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos, qui sic transire ad catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omni modo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis in quibus degunt, visa fuerit, non eis obsit quod contra honores eorum, quamvis salus nulli interclusa sit, in transmarino concilio statutum est; id est ut ordinati in parte Donati, si ad catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis secundum Irausmarinum concilium: sed exceptis his, per quos catholicæ unitati consulitur.