# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 368

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut legatio ad Donatista, componendæ pacis gratia dirigatur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/368

LXIX. Deinde placuit, ut his peractis legali etiam prædicandæ pacis atque unitatis, sine quasalus Christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, sive quos habent episcopos, sive ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant quod adversus Ecclesiam catholicam juste possint dicere: maxime, ut. manifestum fiat omnibus, per gesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem, quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint: ubi eis divinitus demonstratur, si attendere velint, tam inique tunc illos ab Ecclesiæ unitate præcisos, quam inique nunc clamant a se Maximianistas schisma fecisse, ex quorum tamen numero quos jam plenarii concilii sui auctoritate damnaverant, in suis honoribus denuo re ceperunt, baptismum qucm damnati et exclusi dederant, acceptaverunt: ut videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiæ toto orbe diffusæ, cum ista faciant pro parte Donati, neque se istorum, quos ita receperunt, communione, propter intuitum pacis, contaminari dicant, et nos condemnent, id est Ecclesiam catholicam, etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam, quos tunc accusantes convincere nequiverunt.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
