Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De clericis qui intra annum causam suam agere non procuraverint
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 378
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIX. Rursus constitutum est, ut quoties clericis convictis et confessis in aliquo crimine, vel propter eorum, quorum verecundiae parcitur, vel propter Ecclesiae opprobrium, aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint, et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant: si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur.