Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De falsis memoriis martyrum
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 382
Unproofread scanNot analysed yet
XXCIII. Item placuit, ut altaria quæ passim per agros, et per vias, tanquam memoriæ martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus, aut reliquiæ martyrum conditæ probantur, ab episcopis qui locis eisdem præsunt, si fieri potest, evertantur: si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt, nulla ibi superstitione devincti teneantur, et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut aliquæ reliquiæ sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur. Nam quæ per somnia et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omnimodo reprobentur.