# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 384

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut ab episcopo Carthaginensi, cum opus fuerit, omnium episcoporum nomine dicten…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/384

XXCV. Ab universis etiam episcopis dictum est, ut si quae litterae dictandæ in concilio placuerint, venerandus episcopus qui huic sedi præsidet, omnium nomine dictare et subscribere dignetur, in quibus etiam ad episcopos legatos, qui per provincias Africanas in causa Donastitarum mittendi sunt, placuit litteras dari tenorem mandati continentes, quem non egrediantur. Et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiæ Carthaginensis huic decreto consensi, et præelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
