Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, In hoc concilio quid egerint episcopi qui ad transmarina legati directi sunt, i…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 392
Unproofread scanNot analysed yet
Gloriosissimo imperatore Theodosio Augusto et Rumorido v. c. conss. ,IX cal. Septembris, Carthagine, in basilica regionis secundae, cum Aurelius episcopus in universali concilio consedisset, astantibus diaconis, Aurelius episcopus dixit: Exigente ratione fraternitas vestra a mea tcnuitate ad hoc concilium congregata est; jamdudum enim, sicut vestra sanctitas v recordatur, habito concilio destinavimus fratres nostros ad transmarina legatos, quos oportuit in coetu sanctitatis vestræ perfunctae legationis cursum narrare; et licet hesterno die de hac re considentibus nobis præter gesta ecclesiastica diligentius quæ gcsserint, tractaremus, hodie tamen oportet tractatum hesterni diei actis ecclesiasticis confirmari.