Latin
Testimonia Aliquot De Dionysio Exiguo, Ejusque Latina Canonum Ecclesiasticorum …
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Joan. Trithemius, lib. de Script. ecclesiast. : Dionysius abbas Romanus, cognomento Exiguus, vir ingenio et scientia magnus atque clarissimus, in Scripturis sanctis eruditus, et in disciplina sæcularium litterarum nobiliter doctus, Græco et Latino eloquio clarus, computista et calculator temporum egregius, scripsit Latino sermone nonnulla opuscula. De quibus ego tantum reperi subjecta: Annorum Cyclum paschalem magnum; transtulit de Græco in Latinum Vitam sancti Pacomii abbatis, librum quoque Gregorii Emisseni de Conditione hominis, et scripta Proterii Alexandrini episcopi ad Leonem papam, et quædam alia. Inchoavit autem Cyclum suum anno Domini, etc. Claruit sub Justiniano magno anno.