# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 4

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Testimonia Aliquot De Dionysio Exiguo, Ejusque Latina Canonum Ecclesiasticorum …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/4

Joan. Trithemius, lib. de Script. ecclesiast.: Dionysius abbas Romanus, cognomento Exiguus, vir ingenio et scientia magnus atque clarissimus, in Scripturis sanctis eruditus, et in disciplina sæcularium litterarum nobiliter doctus, Græco et Latino eloquio clarus, computista et calculator temporum egregius, scripsit Latino sermone nonnulla opuscula. De quibus ego tantum reperi subjecta: Annorum Cyclum paschalem magnum; transtulit de Græco in Latinum Vitam sancti Pacomii abbatis, librum quoque Gregorii Emisseni de Conditione hominis, et scripta Proterii Alexandrini episcopi ad Leonem papam, et quædam alia. Inchoavit autem Cyclum suum anno Domini, etc. Claruit sub Justiniano magno anno.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
