Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Brevis causarum
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 404
Unproofread scanNot analysed yet
XCIV. Ut libcra legatio ab omnibus provinciis ad concilium dirigatur, ad Mizonium legati, et litteræ, propter liberam dirigendam legationem destinare præceptæ sunt: ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta est, dentur etiam litteræ ad judices: ut et aliis provinciis et civitatibus operam impendi jubeant unitati, et gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa de exclusione Donatistarum cum episcoporum litteris ad comitatum mittantur. Recitatæ litterae papæ Innocentii, ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant, quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur: ut propter gratiarum actionem et exclusionem DonalisLarum duo clerici Ecclesiæ Carthaginensis ad comitatum mittantur.