Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Protestatio M aurorum pontificum de Primoso
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 412
Unproofread scanNot analysed yet
Protestatos esse præterea Mauros Cæsarienses con tat, Primosum per principales civitalis Thiganensis conventum litteris eorum fuisse, ut secundum principalia scita, plenario concilio sui præsentiam faceret, et ut oportuit requisitus Primosus repertus non est, sicuti diaconi renuntiaverunt: sed quia poposceruut iidem Mauri de plenario concilio oportere litteras destinari ad venerabilem fratrem senem Innocentium, has placuit mitti, ut agnoscat requisitum Primosum in concilio, et minime fuisso repertum.
End of passage
That’s the whole passage.