Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, agamus, sed etiam dilectionem nobis inspirat, ut quod scimus implere valeamus
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 430
Unproofread scanNot analysed yet
CXII. Item quisquis dixerit eamdem gratiam Dei per Jcsum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur, et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus: non autem per illam nobis præstari, ut quod faciendum cognoverimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero ædificat, valde impium est ut credamus ad eam quæ inflat nos habere gratiam Christi, ad eam quæ ædificat non habere: cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aediGcanle charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est, Charitas ex Deo est.