Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Quod in oratione Dominica sancti pro se dicant, Dimitte nobis debita noslra
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 433
Unproofread scanNot analysed yet
ex v. Item placuit ut quicunque dixerit in oratione Dominica ideo dicere sanctos, Dimitte nobi3 debita nostra, ut non pro seipsis. hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum, Dimitte mihi debita mea, sed,. Dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omne. . a Nam quarc additum est, omnes, nisi ut ista senten tia conveniret et psahno, ubi legitur: Ne intres in judicio cum servo tuo, quoniam non justificabitnr in conspectu tuo omnis vivens: et in oratione sapicntissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit; et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, et cætera, quae ibi veraciter et humiliter conlitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui polius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed peccata populi sui dixit, et sua: quoniam fulturos istos, qui tam male intelligerent, tanquam Propheta, prævidit.