Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De plebibus convertis a Donatistis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 435
Unproofread scanNot analysed yet
CXVII. Item placuit, quoniam quidem ante aliquot annos in Ecclesia plenario concilio constitutum est ut quxcunque Ecclesiæ in diœcesi coostitutæ, ante leges de Donatistis latas, catholicæ facta sunt, ad eas cathedras pertineant, per quarum episcopos factum est ut catholicæ unitati communicarent: post leges autem, quæcunque communicaverunt, illuc pertineant quo pertinebant, cum essent in parte Donati. Sed quia multe controversiæ postea inter episcopos de diœcesibus ortæ sunt, ct oriuntur, quibus tunc minus videtur esse prospectum, nunc isto concilio sancto placuit ut ubicunque et catholica fuit, et pars Donati, ct ad diversas cathedras pertinebant, quocunque tempore illic unitas facta est vel facta fuerit, sive ante leges, sive post seges, ad eam cathedram pertineant ad quam catholica quæ jam ibi fuerat pertinebat.