# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 436

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, tam catholici quam qui ex Donati parte conversi sunt. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/436

CXVIII. Ita sane, ut si episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem conversus est, æqualiter inter se dividant eas quæ sic fuerint inventae, ubi ambæ partes fuerunt, id est, ut alia loca ad illum, alia ad illum pertineant, ita ut ille dividat, qui amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quod si forte unus fuerit locus, ad eum perlineat cui vicinior invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est, ad eum pertineat, quem plebs elegerit. Quod si forte antiqui catholici suum episcopum voluerint, et illi suum qui ex Donati parte conversi sunt, plurium voluntas paucioribus præferatur. Si autem partes æquales sunt, majoris temporis episcopodeputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambæ partes fuerunt, ut non possint æqualiter dividi, velut si impari numero fuerint, distributis eis locis qui parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod superius dictum est, cum de uno tractaretur loco.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
