Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut si episcopus negligat suam diæcesim, communione privetur
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 441
Unproofread scanNot analysed yet
CXXIII. Si in matricibus cathedris episcopus negligens fueril adversus hæreticos, conveniatur a vicinis episcopis diligentibus, et ei sua negligenlia dcmonstrctur, ut se excusare non possit. Quod si ex die quo convenitur, intra sex menses, si in ejus provincia exsecutio fuerit, et non eos ad unitatem catholicam convertendos curaverit, non ei communicetur, donec adimpleat. Si autem exsecutor ad loca non venerit, non ascribatur episcopo.