Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Quod excommunicati ad accusationem admitti non debeant
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 447
Unproofread scanNot analysed yet
CXXVIII. Placuitque omnibus, quoniam superioribus conciliorum decretis de personis quæ adn:iltendæ sunt ad accusationem clericorum jam constitutum est, et quæ personæ non admitterentur non expressum est, idcirco definimus eum rite ad accusationem non admitti, qui, posleaquam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, sive sit clericus, sive laicus, accusare voluerit.