Latin
De primatu episcoporum
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 45
Unproofread scanNot analysed yet
XXXV. Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment, et nihil amplius præter ejus conscientiam gerant, quam illa sola singuli, quae parochiae propriæ, et villis quae sub ea sunt, competunt, sed nec ille praeter omnium conscientiam faciat ali- I quid, sic enim unanimitas erit, et glorificabitur Deus per Christuru in Spiritu sancto.