# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 458

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Incipiunt rescripta ad concilium Africanum Cyrilli Alexandrini episcopi, ubi au…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/458

CXXXV. Dominis honorabilibus, sanctis fratribus coepiscopis, Aurelio, Valentino, sed et omni sanctae congregationi in Carlhaginensi synodo congregatæ, Cyrillus salutans in Deo charitatem vestram. Scripta venerationis vestræ multam habentia querimoniam cum omni lætitia per filium nostrum Innocentium presbyterum suscepi, quibus a nobis Siteratis ut de scrinio nostræ Eccleske verissima exemplaria ex authentica synodo apud Nicæam civitatem, metropolim Bithyniæ, a sanctis Patribus constituta atque firmata, sub nostræ fiJei professione vestræ dileclioni porrigamus. Unde, domini honorabiles fratres, salute præeunte Domino, necesse habui per harum latorem filium nostrum Innocentium presbyterum, fidelissima exemplaria ex authentica synodo, in Nicæna civitate Bithyniæ habita, vestrae charitati dirigere. Quod et in ecclesiastica historia requirentes invenietis. De Pascha vero, ut scripsistis, nuntiamus vobis XVII cat. Maias nos futura indictione celebrare. Et alia maun: Deus et Dominus noster sanctam vestram congregationem custodiat, quod optamus, charissimi fratres.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
