Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Incipit epistola Aulici episcopi Constantinopolitani ad eosdem
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 459
Unproofread scanNot analysed yet
CXXXVI. Dominis sanctis, merito beatissimis fratribus coepiscopis, Aurello, Valentino, vel cæteris charissimis in synodo apud Carthaginem habita constitutis, Anticus episcopus. Per filium nostrum Marcellum subdiaconum vcstrum scripta vestræ dilectionis cum omni gratiarum actione suscepi, Domino gratias agens, quod merui tantorum fralrum beneJictione perfrui. Domini bealissimi fratres, scripsistis sane, ut verissimos canones apud Nicæam civitatem, metropolim Bithyniae, a Patribus constitutos sub fidei astipulatione dirigam. Et quis est qui communem fidem, vel statuta a Palribus linnata suis fratribus deneget? Qua de re per eumdem filium meum Marcellum, subdiaconum vestrum, nimium festinantem, sicut statuti sunt in Nicæa civitate a Patribus canones, in integro, ut jussislis, direxi: petens ut pro ine plurimum vestra sancta congregatio orare jubeat. Et alia manu: Deus noster sanctitatem vestram custodiat, quod optamus, sancti fratres.