Latin
De ordinatis episcopis, nec receptis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 47
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Si quis episcopus non susceperit officium, et curam populi sibi commissam, hic communione privetur, quoadusque consentiat obedientiam commodans; similiter autem et presbyter et diaconus. Si vero perrexerit, nec receptus fuerit, non pro sua sententia, sed pro malitia populi: ipse quidem maneat episcopus; clerici vero civitatis communione priventur, eo quod eruditores inobedientis populi non fuerunt.