Latin
Quod episcopus ecclesiasticarum rerum pro dispensatione pauperum habeat potesta…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 51
Unproofread scanNot analysed yet
XLI. Præcipimus ut in potestate sua episcopus Ecclesiae res habeat. Si enim animae hominum pretiosæ illi sunt creditæ, multo magis oportet cum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum timore, omnique sollicitudine ministrentur. Ex his autem quæ indiget (si tamen indiget) ad suas necessitates, et ad peregrinorum fratrumnsus ipse percipiat, ut nihil eis possit omnino deesse. Lex enim Dei praecipit, ut qui altari deserviunt, de altari pascantur, quia nec miles stipendiis propriis contra hostes arma sustulit.