# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 6-2

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/6-2

Faustinus episcopus, legatus Ecclesiae Romanae, dixit: Nec vestra sanctitas praejudicat Ecclesiae Ro* manae, sive de hoc capitulo, sive de aliis, quia dicere dignatus est frater noster et coepiscopus Alypius, dubios esse canones: sed haec ipsa ad sanctum et beatissimum papam nostrum scribere dignemini, ut et ipse integros canones inquirens cum vestra sanctitate de omnibus constitutis tractare possit. Sufficit autem ut ipse beatissimus episcopus urbis Ruinae, sicut et vestra sanctitas apud se tractat, ita et ipse inquirat, ne contenlio inter Ecclesias nasci videatur, sed magis charitate fraterna deliberare possitis, ipso rescribente, quod melius observari debeat.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
